Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.5.1 | Cic. Fam. 13.5.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.6.1 |
13.5.2
C . Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus . eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et cum iis , qui similem iniuriam acceperant , amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam voluntate omnium concedi videretur , adiutor incolumitatis fui . is habet in Volaterrano possessionem , cum in eam tamquam e naufragio reliquias contulisset . hoc ' autem tempore eum Caesar in senatum legit ; quem ordinem ille ista possessione amissa tueri vix potest . gravissimum autem est , cum superior factus sit ordine , inferiorem esse fortuna , minimeque convenit ex eo agro , qui Caesaris iussu dividatur , cum moveri ,
a qui Caesaris beneficio senator sit .
13.5.3
sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere , ne causa potius apud te valuisse videar quam gratia . quam ob rem te in maiorem modum rogo ut C . Curti rem meam putes esse , quicquid mea causa faceres , ut , id C . Curti causa cum feceris , existimes , quod ille per me habuerit , id me habere abs te . hoc te vehementer etiam atque etiam rogo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.5.1 | Cic. Fam. 13.5.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.6.1 |